Dives and Lazarus

A meditation on Luke 16 19-31, and I think done very well!

 

I am not in the mood today to think about charity and social justice – but this is today’s Gospel so…..it is kind of not up to me.   If they hear not Moses and the pro…

Source: Dives and Lazarus

Annunci

DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS

Immagine

DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS

† Sequentia sancti Euangélii secundum Lucam (II, 33-40).

In illo tempore: Erat Ioseph et Maria mater Iesu, mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israël: et in signum cui contradicetur: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa, fília Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua. Et haec uidua usque ad annos octoginta quatuor: quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus servuiens nocte ac die. Et haec, ipsa hora superueniens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. Et ut perfecerunt ómnia secundum legem Domini, reuersi sunt in Galilaeam in ciuitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat, et confortabatur, plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.

ACTVS DEDICATIONIS HVMANI GENERIS

Image

(dicendum in Domini nostri Iesu Christi Regis)

Iesu Dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos ad altare tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus; quo autem tibi conjuncti firmius esse possimus, en hodie sacratissimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere numquam; te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere utrorumque, benignissime Jesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos.

Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum qui te reliquerunt: fac hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant. Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet, aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor.

Rex esto eorum omnium, qui in tenebris idololatriae aut islamismi adhuc versantur, eosque in lumen regnumque tuum vindicare ne renuas. Respice denique misericordiae oculis illius gentis filios, quae tamdiu populus electus fuit: et Sanguis, qui olim super eos invocatus est, nunc in illos quoque redemptionis vitaeque lavacrum descendat.

Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice, ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula. Amen.